monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 15, VII. Quod charismatum virtus non in mirabilibus, sed in humilitate consistat. <<<     >>> IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum.

CAPUT VIII. Quod mirabilius sit de semetipso vitia, quam de altero daemones extruisse. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 [Aliis verbis eamdem sententiam expressit, hanc collationem ita concludens (Cap. ultim.): Maior quippe est virtus, ac sublimior gratia, internam libidinem carnis exstinguere, quam nequitias daemonum, exterius irruentes, signo Domini, ac virtutis Altissimi potentia subiugare, vel de obsessis corporibus divini nominis invocatione propellere. Aptissime vero his respondent et consonant quae de mirabilibus Dei operibus in sanctis suis disseruit abbas Chaeremon collat. 12 cap. 12, ubi haec inter alia: Quis enim in se opera Domini non miretur, cum insatiabilem ventris ingluviem, et sumptuosam gulae perniciosamque luxuriam ita in se viderit esse compressam, ut vix ipsum exiguum ac vilissimum cibum raro percipiat? Quis non obstupescat opera Dei, cum illum ignem libidinis quem naturalem antea et velut inexstinguibilem esse credebat, ita refriguisse persenserit, ut ne simplici quidem corporis motu se sentiat incitari? Quomodo non virtutem Domini contremiscat quisque, cum homines quondam diros ac truculentos, qui ad summum iracundiae furorem etiam blandissimis subditorum irritabantur obsequiis, ad tantam transisse viderit lenitatem, ut non solum iam nullis commoveantur iniuriis, sed etiam cum illatae fuerint, summa magnanimitate congaudeant? etc. Et rursus cap. sequenti: Istud ergo est mirabile opus Dei, hominem carneum carnales affectus in carne positum respuisse; et in tanta rerum atque incursuum varietate, unum tenere animi statum, atque immobilem in omni accidentium permutatione durare. Haec ibi. Quibus consentanea scribit B. Gregorius lib. III Dialog. cap. 17; ubi etiam docet maius esse miraculum, praedicationis verbo atque orationis solatio peccatorem convertere, quam carne mortuum resuscitare (Vide S. Thom. 1-2, q. 111, art. 5, et q. 113, art. 9 et 10).] Et revera maius miraculum est de propria carne fomitem luxuriae eradicare, quam expellere immundos spiritus de corporibus alienis; et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus iracundiae cohibere, quam aeris principatibus imperare; plusque est exclusisse edacissimos de corde proprio tristitiae morbos, quam valetudines alterius febresque corporeas expulisse.
2 Postremo multis modis praeclarior virtus sublimiorque profectus est, animae propriae curare languores, quam corporis alieni. [Ita D. Gregorius Nazianzenus verissime scripsit tanto animi morbum quam corporis graviorem esse, quanto animus corpore praestantior: Hic enim, inquit alio loco, praeter voluntatem existit, ille a voluntate proficiscitur: hic una cum hac vita finitur, ille nos hinc migrantes comitatur: hic denique miseratione dignus est, ille odio, apud eos quidem qui mentis sunt compotes.] Quanto enim haec sublimior carne est, tanto praestantior eius est salus; quantoque pretiosioris excellentiorisque est substantiae, et tanto gravioris ac perniciosioris est et ruinae.